- HENRIQUEZIA
- HENRIQUEZIAFam. Hisp. illustris: orta ab Alphonso Henriquez, Friderici Mag. Magistri Ord. S. Iacobi (qui frater gemellus Henrici Castiliae Regis occisus est A. C. 1358.) filio, et primo ex sua fam. Castellae Thalassiarcha seu Admiralio. Hic duos cum genuisset filios, eorum minor Henricus Comites de Alba de Aliste sive de Liste sevit. Primogenitus Fridericus patris in Admiralis officio successor, Comitis de Melgar et Rueda titulum acquisivit. In eius filiis iterum duae incepêre lineae: nam Alphonsus ad posteros Thalassiarchae munus transmisit: qui insuper nomen Ducum Medinae de Rio secco obtinuêrunt. Ex Maria enim (filia Perri Fernand. de Velasco Com. de Haro) pater fuit Ferdinandi Henricii Adm. Castiliae Ducis de Medina de Rio secco, qui ex Maria Girona genuit Ludovicum Henricium seu henriquez, maritum Annae de cabrera et Moncada, ac ex hac patrem Ludovici II. qui praeter dignitates titulosqueve avitos, a matre nomen de Cabrera insuper assumpsit. Eo et Annâ Mendoziâ genitus Ludovicus III. pater fuit ex Victoria Columna (filia Marci Antonii Columnae Ducis de Paliano princ. de Taliacozzo) Ioh. Alphonsi henriquez de Cabrera Admiral. Castiliae Ducis de Medina de Rio secco, cui iuncta Luisa de Sandoval (filia Christophori Ducis de Uzeda) liheros ei complures peperit nominis henriquezii de Cabrera, Phil. Iac. Spener. Theatro Nobil. Europ. Part. I. p. 134. Alter vero Friderici praefati fil. Petrus, ab uxoribus Beatrice et Catharina (quae germanae et filiae Perafani de Ribera Com. de los Molares erant) successionem nomenqueve de Ribera suae domui, cum officio supremi Iudicis Andaluziae, intulit. Unde Comites de los Molares et Marchiones de Tarifa descendunt, quibus axioma Ducale Alcalae titulo accessit. Habuit Petrus is, ex Catharina, fil. Fetdinandum I. Henriquez de Ribera Com. de los Molares; qui ex Agnete Porroearrera, genuit Ferdinandum II. Henriquez de Ribera Duc. Alcalae: cui Iohanna Cortesia (filia Ferdinandi Exstincti A. C. 1547.) Ferdinandum II. March. Tatifae peperit; quo et Annâ Gironâ (filiâ Petri Gironi Ducis Ossunae) nati sunt, Ferdinandus Henriquez de Ribera Ducis Alcalae, maritus Beatricis (filiae Christophori de Mora march. de Castel Rodrigo) Petrus Gironus (cui nupsit Antonia Portocartera Marchio de Aicala de la Lameda) et Iohanna Henriquezia de Ribera (ux. Alphonsi Fernaud. de Corduba Figueroa M. de Priego) nominis Henriquez de Ribera. Idem p. 98. Sed et, praeter Duces Alcalae ac Marchiones Tarifae, in altero hoc fam. ramo, clarem etiam Marchiones de Villa nueva del Rio, a Friderico henriquez, Ferdinandi I. praefati Ducis Alcalae, fratre derivati: Hic enim Marchio de Villa nueva del Rio, ex eadem Catharina praedicta genitus, Matiam de Corduba uxorem habuit: pater ex ea Ferdinandi; qui ex Maria Manricia (filia Garsiae Fernandezii Mauricii Com. de Ossorno) genuit Antonium Henriquez de Ribera March de Villa nueva del Rio, qui Obiit, nullâ ex Anna filia Antonii. Alvari de Toledo Duc. de Alva, prolesusceptâ, et Antoniam heredem, cni maritus obtigit Ferdinandus Alvarus de Toledo Dux Albanus (de Alva et Huesca) Vide eund. Part. II. p. 56.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.